- GENERATIO
- GENERATIOapud Canonistas, dicitur gradus cognationis et affinitatis, intra quem matrimonia contrahi vetant Canones et agnatio computatur. Ac sacris quidem literis, de paucis, iisque proximis, cautum fuit, in Levit. nec longius fere processit interdicutm, quam ne fratris sororisque filia duceretur: quod in Republica Rom. quoque obtinuisse, innuit Gregor. Mag. l. 12. Ep. 31. ad Augustin. Impp. postea Christiani etiam consobrinas iungi vetuêrunt, ut Theodos. tantum, verba sunt Seti Victoris, pudori tribuens, ut consobrinarum nuptias vetuerit tamquam sororum. Quas divinas Imperatoriasque LL: diu obtinuisse, colligere est ex Synodo Agathensi can. 61. et ex Ennodio l. 5. Ep. 34. Primus Gregor. Mag. introduxit, ut cognationis gradus vetiti ad septimum usque extenderentur, uti videre est l. 12. ep. 32. ad Felicem. Quem tamen rigorem tempetavit. Innoc. III. in Concilio Lateran. A. C. 1215. can. 50. in quo prohibitionem copulae coniugalis intra quart um consanguinitatis et affinitatis gradum prohibuit, etc. Apud Wisigothos intra sextum gradum nuptias prohibitas fuisse ex l. 3. tit. 5. §. 1. apud Graecos item, ex Georgio Pachymere Hist. l. 6. et l. 9. c. 4. discimus. Vide C. du Fresne Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.